

Esdrae Liber Primus*
Caput 6: Versus 19
Fecerunt autem filii.Ideo specialiter aedificata et dedicata domo Domini celebratio paschae memoratur, cum nulli dubium esset tum religiosos pascha suo tempore celebrare, ut mystice insinuaretur hanc esse summam perfectionis, cum praeteritis omnibus mundi illecebris tota semper intentione mentis alterius vitae meditamur ingressum. Pascha enim transitus interpretatur, quia filii Israel in eo per immolationem agni de Aegyptiaca servitute ad libertatem transierunt, vel ipse agnus, id est Christus, pro nobis immolatus transivit ex hoc mundo ad Patrem, quod imitamur cum ab infimis voluptatibus ad coelestia quaerenda transimus, et vere perficimus, cum a carnis ergastulo soluti coeleste regnum intramus.[BEDA, ibid.]Quare de pascha post aedificatam domum refertur, etc., usque ad quanto diutius terram cordis virtute vacuam possedit.